NIVEI Tauri

NIVEI Tauri
NIVEI Tauri
prae coeteris olim Diis accepti putabantur. Unde scripsit Poeta salsissimus eorum temporum, in Marcum Antoninum, sacrificatorem magnum, nomine talium,
Αἱ βόες ἁ. λευκαὶ Μάρκῳ τῷ Καίσαρι χαίρειν,
Ἂν δε σὺ νικήσης, ἄμμες ἀπολλύμεθα.
En! nivei tauri Caesar te Marce salutant,
Quod si victor eris, perdita turba sumus.
Quô fine Clitumno amne crebro perfundebantur; alba enim eum armenta facere, multis notatum, uti vidimus in hac voce. Hinc et Statius l. 1. Sylv. 4. v. 127.
——— Quâ nunc tibi pauper acerra
Digna litem? nec si vacuet Mevania valles,
Aut praestent niveos Clitumna novalia taures,
Sufficiam ———— ———
Vide quoque B. Brissonium Formular. l. 1. Gregor. Bersmannum Commentar. ad Georg. Virg. l. 2. I. Passeratium ad Propert. l. 2. Eleg. 19. Casp. Barthiim ad Claudian. VI. Consul. Honroii, Alios, nec non hîc passim, ubi de colore Albo, Candido, Niveo etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PASIPHAE — filia solis, Minois Cretae Regis uxor, quam fabulae ferunt Tauri amore captam fuisse, Daedalique operâ, quae ligneae eam vaccae inclusit, voti compotem factam Minotaurum peperisse, media parte hominem, reliquâ Taurum referentum: quod monstrum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”